martedì, aprile 18, 2023


 

Regina cæli, lætare! Alleluia!
Quia quem meruisti portare! Alleluia!
Resurrexit, sicut dixit! Alleluia!
Ora pro nobis Deum! Alleluia!


Gaude et lætare, Virgo Maria! Alleluia!
Quia surrexit Dominus vere! Alleluia!

Oremus:

Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi,
mundum lætificare dignatus es:
præsta, quæsumus; ut per eius Genetricem Virginem Mariam,
perpetuæ capiamus gaudia vitæ.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
Amen!